monumenta.ch > Isidorus > 4
Isidorus, De Natura Rerum, III. De hebdomada. <<<     >>> V. De Concordia mensium.

CAPUT IV. De mensibus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. IV.---N. 1. Sive a nova ad novam cursus. Cuius, etc. Omiserant librarii vocem cursus similitudine sequentis vocis, cuius, decepti. Quam nos ex Etymologiis restituimus. Sic enim illic, cap. 31: Unde et apud Hebraeos, menses legitimi non ex solis circulo, sed ex lunae cursu enumerantur, qui est de nova ad novam.

Ibid. Antiqui definierunt: Quandiu Luna Zodiacum circulum perducitur. Verba sunt Hygini, extremo libro quarto.

Ibid. Reintegratio. Al., remigratio. AREV.

]
Mensis est luminis lunaris circuitus, ac redintegratio, sive a nova ad novam cursus. Cuius figura plerumque huius vitae cursus intelligitur, quae suis incrementis, quasi mensis peragitur, ac diminutionibus certissimis terminatur. Mensem autem antiqui definierunt: Quandiu luna Zodiacum circulum perducitur.
2 [

2. Antiqui autem gentiles mensibus nomina quaedam ex diis . . . a sacris Lupercorum appellaverunt. Totus locus sumptus ex Aug., lib. XVIII contr. Faust., cap. 5, paucis quibusdam inversis. Vidend. etiam Macrob., lib. I Saturn., cap. 12. [In toto hoc libro Grialio tribuendae sunt notae quibus nullum affixum est nomen. EDIT.]

]
Antiqui autem gentiles mensibus nomina quaedam ex diis suis, quaedam ex causis, quaedam vero ex numero, imposuerunt, incipientes a Martio, quia ex ipso anni exorientis ordinem servaverunt. Hunc autem Martium propter honorem Romuli sic appellaverunt, quia eum Martis filium esse crediderunt. Aprilem vero, nullo deorum suorum nomine, sed de re propria, quasi Aperilem nominaverunt, eo quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem.
3 [

3. Sororem, vel coniugem; hoc est, sororem, et coniugem. AREV.

]
Inde mensem Maium, pro Maia Mercurii matre, quam deam sibi propter maiores decreverunt. Deinde Iunium a Iunone, quam sororem vel coniugem Iovis fuisse testantur. Alii autem, sicut Maium pro maioribus, ita pro iunioribus Iunium vocari dixerunt. Item Iulium a Iulio Caesare, Augustum vero ab Octaviano Augusto vocaverunt. Nam prius Iulius Quintilis, et Augustus Sextilis vocabantur. Sed eorum nomina a Caesaribus Iulio sive Augusto sunt commutata.
4 [

4. October, November, December, ex numero imbrium atque veris. Nihil huiusmodi apud Augustinum, sed a numeris, vel a numerorum ordine. Ergo lusisse Isidorum in notatione, an potius haec illi adiecta cum P. Chacone, putabimus? Quod item suspicari eadem causa licet de verbis illis: Sed specialiter Ianuarius appellatur, eo quod ianua sit anni atque principium. Nam huius notationis, neque Augustinus, neque Macrobius, meminit.

Ibid. A februis, etc. Alii: «Duobus modis, sub idolo, et sub re, id est, a februis sacris lupercorum appellaverunt, quia omnes immunditias corporum suorum solo hoc mense abluebant, et febricitabant in aqua frigida. Sub re dicitur, quia solent creaturae multae in eo coniungi. Itaque, etc.» AREV.

]
Iam September, eo quod septimus sit a Martio, qui est principium veris. Simili quoque ordine October, et November, et December, ex numero imbrium atque veris vocabulum acceperunt. Porro Ianuarium ex nomine Iani vocaverunt, sed specialiter Ianuarius appellatur, eo quod ianua sit anni atque principium. Februarium autem a Februis sacris Lupercorum appellaverunt. Itaque apud antiquos Latinos decem mensibus cursus anni computabatur. Sed Ianuarium Romani, Februarium Numa Pompilius addidit, atque in duodecim menses annum distinxit.
5 [

5. Plerique Ancum Sabinor. regem. Numae, qui Sabinus fuerat, ex filia, nepotem; quo respexit Catullus in hymno Dianae: Sis, quocunque tibi placet, Sancta nomine, Romulique, Ancique ut solita es, bona Sospites ope gentem. Quod mirum non vidisse virum eruditissimum, qui veram scripturam ex libris antiquis restituit. Non enim Romanos tantum indicare voluit Catullus, cum Romulique Ancique dixit; sed Romanos, qui paternum genus ad Romulum, maternum vero ad Ancum, hoc est ad Sabinas referrent.

Ibid. Duodecim menses fuisse anni etiam ante diluvium. Hoc ita esse nihil vetat, id tamen non satis probat locus ex Genesi adductus, cum praesertim ibi decimi tantum mensis fiat mentio, non (ut est in Isidorianis libris) undecimi. Id accidit, quia apud LXX Interpretes ubi nunc ἐν τῷ δεκάτῳ μηνὶ legitur, ἑνδεκάτῳ μηνὶ in aliis exemplaribus legebatur.

Ibid. Alii, ad decimum mensem . . . apparuerunt cacumina montium. Sic enim tunc dinumerabantur menses. AREV.

]
Plerique autem asserunt Ancum Sabinorum regem prius annum in menses divisisse, Idus, Kalendasque, et intercalares dies instituisse. In Codicibus autem sanctarum Scripturarum duodecim menses fuisse anni etiam ante diluvium ostenditur. Sicut enim ibi legitur: Aqua autem imminuebatur usque ad undecimum mensem. Undecimo autem mense, prima die mensis apparuerunt capita montium. Sic enim tunc dinumerabatur mensis, sicut et nunc. Sed non quos Kalendae, sed quos luna coepta et finita concludit.
6 [

6. Kalendas autem a colendo dictas. Quod in Etymologiis non de sua, sed de aliorum sententia pronuntiavit. Constat autem a calendo, hoc est, vocando nominatas. Vid. Macrob.

Ibid. Vel ab Idulio; al., Edulio. Sed placet Idulio. Nam sacrum quod Iovi singulis Idibus Iduli agna fiebat, Idulium dictum ait Festus in Sacra via. Imo Idulis (inquies) agna et Idulium ab Idibus ipsis potius dicta. Quasi id mirum, aut novum Isidoro, priora quae sint, e posterioribus ducere, dum de utrisque magis liqueat. Sic enim apud illum quatuor a figura quadrata, et testis a testamento, et ieiunium a ieiuno intestino, et sexcenta huiusmodi. Sed videndae aliae elegantissimae notationes Iduum apud Macrobium.

Ibid. Nonae a nundinis. Nihil Nonis cum nundinis. Imo, quod aliquando nundinae in Nonas incidebant, cautum, ait Macrobius, quomodo nundinae in Nonas ne incurrerent.

]
Kalendas autem a colendo dictas. Apud antiquos enim semper mensium principia colebantur. Idus quoque dictae a diebus, vel ab idulio, et Nonae a nundinis. Menses autem omnes apud Latinos ex Kalendis sumunt principia. Apud Hebraeos ex lunae nascentis recursu.
7 [

7. Apud Aegyptios autem principia mens., etc. Cur id faciant e Macrobii verbis, cap. 1 relatis, constabit.

Ibid. Quatuor, vel quinque dies, etc. Al., quatuor, vel quinque, sive sex, seu septem, aut octo dies pronuntiantur. Figura indicata, aliaeque ad caput 37 simul exhibentur. AREV.

]
Apud Aegyptios autem principia mensium ante Kalendas quatuor, vel quinque dies pronuntiantur, iuxta quod formula subiecta declarat. [Vide pag. seq.] Dehinc reverteris ad quartum Kalendas Septembris, talique ratione complentur dies CCCLX duodecim mensium Aegyptiorum. Quinque dies supersunt, quos ἐπαγομένους, vel intercalares, sive addititios vocaverunt. De quibus superius memoratum est.